라틴어 문장 검색

gemma bibat gemmeo poculo, non gemmato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5061)
et ea pars anuli, quae gemmam cohibet, propter similitudinem palea dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 537)
duplex spina aut re vera duplex, aut lata, ut "duplicem gemmis auroque coronam", item "et duplici aptantur dentalia dorso".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 871)
Tu, et quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis oraculo editum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 21:3)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:8)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
. . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:6)
Has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo vexabat rore lapillos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:10)
Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 7:1)
quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 2:2)
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos Ibis in auratis aureus ipse rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 231)
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1043)
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos Pontus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 117)
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, Neve tenax ceram siccaque gemma trahat, Umida formosae tangam prius ora puellae - Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 158)

SEARCH

MENU NAVIGATION