라틴어 문장 검색

[0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:6)
Haec Christiani et Armenii cives intelligentes, exterriti sunt vehementer, eo quod [0663B] rursus dominio gentilis tyranni Brodoan subderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:2)
Christiani vero pedites, qui illic ad resistendum processerant, septem decollati fuisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:3)
Nam terrores et minae gentilium multum repressae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:4)
- De nobilissima matrona gentilium, quam Baldewinus rex per milites suos cevit cum quatuor millibus camelorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 91:2)
Tandem Willhelmus et sui praevalentes, solum duobus viris egregiis ex suis peremptis, plurimos ex gentilibus exstinxerunt, plures captivantes cum puellis et pueris teneris et matrona nobilissima praenominata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:5)
Frater mi Tankrade, non justam rem exigis, nec adversus Baldewinum justam habens molestiam de aliquo loqui debes tributo, quod Antiochiae hactenus reddebant civitates, cum nihil inter nos de jure gentilium simus habituri in omnibus, quae Deus nostra subjiciet ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:2)
Nosti, et universis notum est Christianis qualiter cum a terra et cognatione exivimus, pro nomine Jesu exsilia quaerentes, patrimonia [0686A] deserentes, decreverimus ut quiquid in terra hac peregrinationis nostrae quisque de regno et terris gentilium expugnatis apprehenderet, pacifice et libere obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:3)
Et ideo scias, quia non justam adversus Baldewinum habes querelam, cum gentilium decreta et nostra non conveniant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:5)
Alioqui si gentilibus vis sociari, et nostris moliri insidias, nequaquam frater Christianorum poteris remanere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:8)
ac poenitentia ductus, quod cum gentilibus quidquam adversus confratrem machinatus fuerit, promisit se ultra purum ac fidelem, sicut a principio viae devoverat, coadjutorem confratrum velle persistere indeficientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:11)
ibique Natali Domini gloriose et catholice celebrato, exaltatum est in victoria nomen ejus per universas [0691A] urbes gentilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:2)
Venit et Robertus de Veteri ponte, qui miles egregius et indefessus, saepius terras gentilium militari manu depraedatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:17)
Obsidione igitur locata, praedas circumquaque contrahebant, gentiles captivabant et plurima damna inferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:3)
Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION