라틴어 문장 검색

Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 22:3)
Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:1)
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:3)
Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:4)
Contra veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 34:3)
Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:3)
Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:4)
cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 1:4)
Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:4)
Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:1)
Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:1)
Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:7)
In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 14:19)
Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:12)
memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION