라틴어 문장 검색

cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:2)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)
ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 163:3)
primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt ut usu belli et - ingenio impavida gens turbaretur . . . . hastas petere pedites .... nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 642:1)
ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 747:2)
ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 92:1)
apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, rursus exercitum induceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 113:1)
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio, aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum inter nos amore utemur semper surrepticio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3104)
iuxta cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장10)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION