라틴어 문장 검색

Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:4)
QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 3:2)
Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:3)
qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:4)
eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:3)
sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:1)
Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:7)
cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:8)
Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:1)
cur igitur, cum de re conveniat, non malumus usitate loqui?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:8)
Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:3)
Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos compluris brevi tempore edidimus, variumque sermonem partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:1)
dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis indociles quidam tardique sunt admonendi videntur saepius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 12:3)
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:5)
Sed ante quam de re, pauca de me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION