라틴어 문장 검색

iterum videre philippi civitas Thessaliae, in qua primo Caesar et Pompeius, postea Augustus et Brutus cum Cassio dimi- caverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4901)
"Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a deo, ut primum potuisse fingi ita posse denuo reformari?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:13)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:3)
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit, homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:1)
Quid vos, inquam, Brute et Attice ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:3)
Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis aut ego pro certo dicere audeam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:5)
Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru- denter et consolari amicissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:6)
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:3)
tum Brutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:1)
Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:4)
Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 5:3)
Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:1)
Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION