라틴어 문장 검색

decretum etiam publicum extabat, quo cauebatur, ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octauios referrentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:3)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:1)
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:2)
Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:2)
Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 16:2)
"Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 18:6)
Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 22:1)
"te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 32:5)
Protulit ut crinem densis luctatus in extis ignis et escendit salientia viscera tauri,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 221:1)
omina, seu flammas seu lubrica comminus exta seu plenum certis interroget aera pennis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 249:1)
exta ministri rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 272:1)
sacris dum vincitur extis prima fames, circum pateris it Bacchus, et omnis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 368:1)
"Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:5)
pectora pullorum rimabitur, exta catelli, interdum et pueri;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI275)

SEARCH

MENU NAVIGATION