라틴어 문장 검색

cuius si filius hostili in solo adultus in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio servitio cultu, omnibus externis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장10)
Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae litterae redduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장1)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
ille gnarus primis eventibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avonam et Sabrinam fluvios cohibere parat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장2)
mox orto discidio et statim bello etiam adversus nos hostilia induerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장6)
sed coniunx gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장2)
idque ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conservaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장4)
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장5)
atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장9)
et minae quidem hostiles in ipsos vertebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장4)
quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque audaciam externo sanguine ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장6)
gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장5)
pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장10)
atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장5)
omitteret potius obsidionem, aut se quoque in agro hostili castra positurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION