라틴어 문장 검색

Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quaesivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:5)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:20)
Quarum prima hujusmodi est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:2)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)
Non praesto est, neque in transitu capitur, neque ex praenotionibus intellectui blanditur, neque ad vulgi captum nisi per utilitatem et effecta descendet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:4)
Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum valet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:1)
quibus opus est, non minus ad intellectum, quam ad manum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:3)
ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:5)
Subtilitas naturae subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 23:1)
Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:1)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION