라틴어 문장 검색

num sine sensu quasi dormiens jacuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:6)
si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus jacet, ab altera tenuius id, quod inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:2)
quis iacuit telis?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:64)
ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:32)
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui, restitit Antiochus praescripto margine Tauri, indomitos curru Servilius egit Isauros et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello, ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:127)
Medis levibusque Sabaeis imperat hic sexus, reginarumque sub armis barbariae pars magna iacet:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:190)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
ille iter ingratum, vanos deflere labores, quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:119)
hic miserande iaces;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:265)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
vox tenuis tardique gradus oculique iacentes interius;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:15)
rescissae vestes et spicea passim serta iacent;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:83)
melius deserta iacebo vomeris impatiens.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:92)
Firmumne iacentem obliti Libyam nostro sudore receptam rursus habent?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:219)
nos praedae faciles insultandique iacemus?"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:253)

SEARCH

MENU NAVIGATION