라틴어 문장 검색

Septies enim iiij xxviij sunt, qui est suis partibus par, habens j a se denominatum, id est vicesimum octavum, medietatem vero secundum binarium xiiij, secundum quaternarium vij, septimum vero secundum septenarium iiij, secundum omnium collectionem quartum decimum ij, qui vocabulo medietatis obponitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:9)
Sed hic primus et incompositus non est, habet enim generis alterius partem super illam, quae est a se ipsa denominata, quintam decimam scilicet unitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:14)
Inter iiij quarta decima iij v viij
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio decem medietatum 11:1)
Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem.
(카이사르, 아프리카 전기 7:2)
Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
(카이사르, 내란기, 3권 89:1)
Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장15)
Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장1)
Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장2)
In his ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장6)
Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장1)
Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 51장1)
Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI, quae proxima fuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 3장1)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장99)
Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peiorave accesserint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장33)
maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION