라틴어 문장 검색

et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:11)
cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:41)
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Erat Natalis Domini, ideoque in tam solemni tempore et diebus pacis et gaudii, visum est universis bonum et laudabile et acceptum coram Deo, utrinque concordiam renovari, inter domum imperatoris et ducem ac universos praepotentes exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 20:1)
Ideoque sine mora praemisit Baldewinum fratrem suum cum quingentis loricatis militibus ad obtinendum pontem, ne aliqua vis imperatoris praecurrens, illum corrumperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:2)
Et ideo regis aerarium assidua pecunia abundans, nulla datione evacuari potest.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:14)
«Nequaquam credas, ut arbitreris me [0453A] ideo urbem Sororgiae intrasse, ut civibus auxilium adversus te ferrem, sed veni, ut eos quolibet consilio ab incoepto rebellionis suae revocarem, tibique subditos facerem ac tributarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:11)
Nec mora, credere debetis scilicet feliciter cum Christo vivere, ideoque ejus gratia et amore, quaecunque occurrerint in via hac, aequo et libenti animo suscipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:6)
Nam voce et signo Christianae professionis Turci et Sarraceni timore mortis acclamantes, plurimi peregrinos fallebant, et ideo communi strage vitam amittebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:10)
Non mirum alicui videatur, nec quisquam Gallos [0495A] hebetudine mentis, aut timore supervenientis multitudinis concussos mollescere arbitretur, et ideo tardatos ad opem et vindictam confratris ante omnium ora percussi et decollati, cum nulla plaga mundi ante Galliam audaciores et in bello promptiores nutriat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:1)
Quare consilio inito, in noctis caligine exierunt a munimine praesidii, eo quod invalidum contra tot militum vires videretur, et ideo praesidium totum igne succenderunt, [0498C] vallumque illius diruentes, in urbem Antiochiam a confratribus recepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:8)
nec ideo intentionem illorum ad effectum posse pertingere putant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:9)
Ideo saepius principes exercitus Christi consilium conferebant, quatenus si aliqua arte valerent, clam ab urbe recedentes, humile vulgus illic in periculo relinquerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:4)
et ideo omnino se in hanc ducis expeditionem proficisci recusarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION