라틴어 문장 검색

Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat ut ex tribus illis affectibus qui corda subditorum erga principes suos divinciunt, amore scilicet, metu et reverentia, ultimo horum eximie gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce ut reliquis duobus securitatem suam deberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:12)
At isti duo posteriores metus nobis videntur omnino sapientiam animalem sapere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:8)
Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de ira, metu, et verecundia, et similibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:5)
ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, juvent memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:21)
Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:3)
Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:5)
metus ignominiae eligit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:16)
metus anticipat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:18)
Gaudia parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:2)
Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:5)
Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:15)
Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:7)
Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:6)
Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:14)
Certe qui satyricam amplectitur venam, sicut aliis metum iniicit ab ingenio suo, ita ab aliorum memoria metuere debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION