라틴어 문장 검색

idque iterum, tertioque recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:6)
Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 2:4)
Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 3:6)
Et ideo dixi, ne curandum quidem, nisi quum hoc indiciis suis cognitum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 11:6)
Itaque, si graviter aliquis percussus est, si mala indicia sunt, neque ea parte, qua cutis discissa est, rima reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:5)
indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:2)
sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:6)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:292)
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:205)
illa seges non auxilium modo praebuit urbi, sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:57)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장1)
Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION