라틴어 문장 검색

respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem.
(아풀레이우스, 변명 88:3)
parua haec quippe et quanquam paucis percontantibus adorata, tamen ignorantibus transcursa.
(아풀레이우스, 플로리다 1:4)
genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:18)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
"Ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:9)
"An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:15)
"An tu solus ignoras prater aurum argentumque nullum nos pignus admittere?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:5)
"Tace respondit ille, Nam oppido puer et satis peregrinus es, meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsitant, eaque sunt illis artis magicae supplementa Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:6)
"Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:5)
"Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:2)
"An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:58)
"Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권27)
"Quod si viri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit."
(아풀레이우스, 변신, 5권136)
"An ignoras eum masculum et iuvenem esse, vel certe iam quot sit annorum oblita es?"
(아풀레이우스, 변신, 5권255)
"An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION