라틴어 문장 검색

theoxena multis petentibus aspernata nuptias est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 30:2)
et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)
Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxime gratum erat Romanis, suo quique proprio decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 464:1)
quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 682:1)
multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:1)
ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 258:1)
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 369)
vobis est suave amantibus complexos fabulari, ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3115)
Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1018)
ego ad hunc iratum adgrediar, possumus nos hos intro inlicere huc.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 266)
Aristophontes Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 418)
scelus viri Palaestrio, is me in hanc inlexit fraudem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 1113)
Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 355)
Erilis noster filius apud vos Strabax ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 281)

SEARCH

MENU NAVIGATION