라틴어 문장 검색

"immitis citius Busiridos aras Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit exorare deos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권67)
tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido degreget, immitesque deos regemque cruentum contemptrix animae et magno temeraria luctu provocet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권79)
Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.4)
sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:11)
Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:1)
Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:10)
Nec supernae flagella districtionis perfido regi castigando et corrigendo defuere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:9)
Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osualdi, uiri Deo dilecti, regno adsignaretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:10)
Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:5)
Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.4)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saevus duxerat arte faber.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 321)
"Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 326)
"Vel cum promittit, subito sed perfida fallit, Est mihi nox multis evigilanda malis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 841)
"Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas immitem dominam coniugiumque ferum."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION