라틴어 문장 검색

Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 196:1)
in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:2)
Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 1:2)
cuius ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 60:2)
Quo autem ille mortuus, odem est anno natus Simonides Olympiade sexta et quinquagesima, ut facilius intellegi possit tum de Romuli inmortalitate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac tractata esset et cognita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:2)
Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 58:3)
qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 65)
non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:6)
demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:2)
quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:5)
qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata dubitatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 6:12)
laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
usi tua felicitate navigandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:3)
hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 6:8)
hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION