라틴어 문장 검색

at neque, uti docui, solido cum corpore mundi naturast, quoniam admixtumst in rebus inane, nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt, ex infinito quae possint forte coorta corruere hanc rerum violento turbine summam aut aliam quamvis cladem inportare pericli, nec porro natura loci spatiumque profundi deficit, exspargi quo possint moenia mundi, aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:2)
neque enim, mortali corpore quae sunt, ex infinito iam tempore adhuc potuissent inmensi validas aevi contemnere vires.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:5)
ignis enim superare potest ubi materiai ex infinito sunt corpora plura coorta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:9)
inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, ex infinito fuerat quae cumque coorta, constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:12)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
innumerabilem enim numerum summamque profundi esse infinitam docui, quantaque volarent corpora mobilitate ostendi quamque repente immemorabile [per] spatium transire solerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:7)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 1:3)
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXII3)
finitus numerus pro infinito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 947)
quod si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2452)
constat autem et in illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24612)
Cicero in deorum natura infinitamque vim marmoris, Sallustius magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2706)
mille finitus numerus pro infinito;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4993)
et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 819)

SEARCH

MENU NAVIGATION