라틴어 문장 검색

Reliquid regnum duobus filii sui, Pertarit et Gudiperti, Inter ipsi fratres malis hominibus discordia facientes in tantum, ut alterium regnum invaderent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 135)
Causa autem discordiae ista fuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 313)
Post cuius mortem discordia inter ipsis tres germanis surrexit, Hludowicus et Carolus ex una parte, Lotharius ex altera.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 121)
Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1814)
Unde reversus generalem populi sui conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Hlotharium coronavit et nominis atque imperii sui socium sibi constituit, caeteros reges appellatos unum Aquitaniae, alterum Baioariae praefecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 244:1)
qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:3)
pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:5)
indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:10)
His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:1)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:1)
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:5)
Inter quos erant primi huius discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:3)
quem insecutus Odo rex, volens determinare bello finem discordiae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION