라틴어 문장 검색

Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 395:2)
satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:3)
hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:1)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:2)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
armant inde iuvenem aequales;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:1)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:2)
Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 502:1)
paucis armandi se datum spatium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:3)
Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 575:2)
neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 217:1)
sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 396:2)
haec exploranda noscendaque per impigros iuvenes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 662:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION