라틴어 문장 검색

sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:1)
deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus condemnatus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:2)
si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:2)
inde invident , (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:1)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 315:1)
denique mala multi probant, nemo improbat bona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:3)
Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장2)
At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti iubent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장42)
Sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장71)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)
Si sit aliquis malus, puto improbabitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 11:4)
Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 11:6)
Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION