라틴어 문장 검색

quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper imputet?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI90)
Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant - quadriennium inpleverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:2)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:2)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
et omne hoc infortunium pudoris sui inputat consulenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:3)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
297 Mittunt Massilienses legatos ad eum, civile bellum deprecantes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권14)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis Imputet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:15)
non deprecor hosti Servari, dum me servet cervice recisa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:63)
Inputat aetherios ortus haec prima parenti, Libat florentes haec tibi prima genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI2)
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, Inputet et nobis otia parva roga, Immemor et paulum curarum operumque suorum Non tetrica nugas exigat aure meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII1)
Nunc vivit necuter sibi, bonosque Soles effugere atque abire sentit, Qui nobis pereunt et inputantur.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX4)
Non totam mihi, si vacabis, horam, Dones et licet inputes, Severe, Dum nostras legis exigisque nugas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION