라틴어 문장 검색

itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:3)
sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:5)
Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:12)
praesertim cum sint in summis corpora rebus multa minuta, iaci quae possint ordine eodem quo fuerint et formai servare figuram, et multo citius, quanto minus indupediri pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:5)
nam certe iacere ac largiri multa videmus, non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:6)
at contra tenuis summi membrana coloris cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit, in promptu quoniam est in prima fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:2)
quid quae sunt igitur iam prima fronte parata, cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:2)
Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:4)
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris absterrere sibi atque alio convertere mentem et iacere umorem coniectum in corpora quaeque nec retinere semel conversum unius amore et servare sibi curam certumque dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:4)
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:5)
quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent, quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:5)
ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante nec tamen hanc possis oculorum subdere visu nec iacere indu manus, via qua munita fidei proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION