라틴어 문장 검색

Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:1)
Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:1)
Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:3)
Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:1)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)
tum incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:5)
Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:6)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:3)
Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 5:2)
quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 18:6)
Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:1)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:3)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:2)
Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:3)
articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION