라틴어 문장 검색

ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 660:1)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
argentum etiam incolae fodiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 31:3)
Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 328:2)
sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:2)
is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac deportare Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 152:1)
dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 320:1)
Mercuri promunturium se cernere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 376:2)
Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem - Bellum incolae vocant - perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 430:2)
et - iam enim hiems instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 493:1)
lapis erat quem matrem deum incolae dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha9)
ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 314:1)
ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto - Erigonum incolae vocant - consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 444:1)
is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION