라틴어 문장 검색

cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 294:1)
" Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam stramentis, incubantem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:4)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
magno senectus et universo pondere incubuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 1:2)
Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo et clamabo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:5)
Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:1)
Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:4)
Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:1)
adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:4)
Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 74:1)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
illo vitiato hoc quoque adflatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:3)
Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:2)
unda vix actu levi tranquilla Zephyri mollis afflatu tremit.
(세네카, 아가멤논 10:6)
At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION