라틴어 문장 검색

cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 41:2)
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex- pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장40)
et cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 86:2)
tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 126)
Trahit ille manu sine cuspide lignum (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:3)
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae mirarique deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:5)
cuspis ingens ita accipiendum est, ne incongruum sit, de puero si dixeris 'ingens pectus'. sane cuspidem abusive pro hastae mucrone posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4841)

SEARCH

MENU NAVIGATION