라틴어 문장 검색

sed Bacchi comites, discussa nube soporis, signa choris indicta putant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권267)
fuga torva per agros cornipedum, visa donec flammatus Aconteus strage virum, cui sueta feras prosternere virtus - Arcas erat - , densis iam fida ad moenia versas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo transigit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권288)
inde, velut primo tigris gavisa cruore per totum cupit ire pecus, sic Aona saxo, ense Pholum, Chromin ense, duos Helicaonas hasta transigi, Aegaeae veneris quos Maera sacerdos ediderat prohibente dea;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권202)
Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:1)
sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:6)
Quae vero voce et modis et organis et litteris 1 transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:5)
Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 2:1)
At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:3)
Non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis, pulsus est et Uini ab eodem rege de episcopatu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:7)
Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu grauissime uexari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:5)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
Nam et ita, ut rogabat, transacta una die et nocte, soluta carnis simul et infirmitatis uinculis ad aeternae gaudia salutis intrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:21)
quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:9)
Erat namque in eodem monasterio uir de genere Scottorum, Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum Deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus, excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV].5)
In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION