라틴어 문장 검색

prope caeritis amnem Agylla civitas est Tusciae, a conditore Agella appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5971)
sane omnes altitudines montium licet a Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 138)
et ne cum fratre contenderet, in agro Gallico Felsinam, quae nunc Bononia dicitur, condidisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1986)
nam 'Ausonidum' a genere feminino venit ut 'haec Ausonis' et 'hae Ausonides'. 'Ausonidarum' vero venit ab eo quod est 'hic Ausonida huius Ausonidae'. tacitis regnavit amyclis inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fuerunt - cum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausonis - et ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5642)
in plumam pluma est in armatura ubi lamina in laminam se indit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7707)
stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1398)
et quidam hoc loco a filio Veneris iure iurando velut matris volunt inditam mentionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1822)
camenae musae, quibus a cantu nomen est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 593)
volema autem Gallica lingua bona et grandia dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 885)
Decii autem duo fuerunt, quorum unus bello Italico, alter Gallico se pro re publica devovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1692)
'Bel- gica' Gallica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2044)
"Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:11)
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 5:1)
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:1)
Video, cui sit Apulia adtributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION