라틴어 문장 검색

Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)
nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 124:5)
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:2)
huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:3)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
VINICIVS, exactissimi uir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.29)
illi sub terris fiant mala multa puellae, quae mentita suas vertit inepta comas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c4)
at tu nescio quas quaeris, inepte, fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a8)
hos inter Chiron, ad plectra sonantia saltans, flexit inepta sui membra facetus equi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli8)
ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam qui tibi liberiorem fecisset iniuriam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:3)
"animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:2)
sed cur ego istaec 1 ineptus adieci, tamquam darem consilium qui poposci?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 4:1)
quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:1)
siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:2)
at uterque vatum si lyrae poeticae Latiare carmen aptet absque Dorico, Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras Iapygisque verna cygnus Aufidi Atacem tonare cum suis oloribus cana et canora colla victus ingemas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION