라틴어 문장 검색

Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Nam dum tumenti mersus haeret in volva Et vagientes intus audit infantes, Partem gulosam solvit indecens morbus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI6)
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur, Sint licet infantis sordidiora sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII4)
Dum tener est onager solaque lalisio matre Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVII Lalisio1)
Elidit geminos infans nec respicit anguis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVII Hercules Corinthius1)
sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, ut fecerat et viridi fetam Mavortis in antro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 518)
item fetam gravidam illo loco ostendit, non insueta graves temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5110)
vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2702)
marte gravis gravida, ut non insueta gravis temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2741)
si gravida fuerat, forda dicitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1405)
postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 739)
nam ubi iacent infantes cunae vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1054)
alii dicunt, Pergamum in Creta conditam a Troianis captivis, qui ex classe Agamemnonis illo erant delati ibique putant Aeneam quendam, generis auctorem, Ilio incolumi cum eo ad sacrum Apollinis venisset, gravidam hospitis filiam fecisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1333)
ledaeam hermionen id est Ledae neptem, Tyndarei uxoris, quam Iuppiter in cygnum mutatus gravidam fecit, quae ovum peperisse dicitur, unde nati sunt Helena, Castor et Pollux.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3281)
Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4412)

SEARCH

MENU NAVIGATION