라틴어 문장 검색

tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me inferno damnes, Aeace, iudicio, atque inter Tityi volucris mea poena vagetur, tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2019)
iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex, cernat et infernae tristia vela ratis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 277)
Io versa caput primos mugiverat annos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a16)
una ratis fati nostros portabit amores caerula ad infernos velificata lacus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b3)
sunt apud infernos tot milia formosarum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c2)
et modo formosa quam multa Lycoride Gallus mortuus inferna vulnera lavit aqua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b33)
nudus in inferna, stulte, vehere rate.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 510)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
-- Marcellus Stygias vultum demisit in undas, errat et inferno spiritus ille lacu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 183)
cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante uiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
Interea duplici texis dum litore classem inferno superoque mari, cadit omnis in aequor silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus, Appennine, latus, navali qui arbore dives non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus, ne, si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere quod vivimus, ecce quod agimus indicamus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
sed si tu inter me et illum, cui concrucifigeris, dominum nostrum pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moyses, intercessor assistas,1 non ulterius descendemus in infernum viventes nec per carnalium vitiorum incentiva flammati ad altare domini ignem diutius accendemus alienum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 6:1)
Ipse loci custos, cuius sacrata vorago famosique lacus nomen memorabile servant, innumeros aeris sonitus et verbere crudo ut sensit mugire forum, movet horrida sancto ora situ meritaque caput venerabile quercu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.30)
adeste dique hominesque sacris, procul hinc, procul ite nocentes, si cui corde nefas tacitum fessique senectus longa patris, si quis pulsatae conscius umquam matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum4)

SEARCH

MENU NAVIGATION