라틴어 문장 검색

est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:2)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)
Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, R9)
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 652)
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 21:1)
nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 290:1)
equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 234)
inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS11)
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 15)
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 19)
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 120)
est operae pretium auribus accipere, ita ridicula auditu, iteratu ea sunt quae ego intus turbavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 25)
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 278)
nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 310)

SEARCH

MENU NAVIGATION