라틴어 문장 검색

nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
Statius Pollio suo salutem Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr1)
nee mora, cum vinclis onerique elapsus iniquo circuit errantem et tergo necopinus inhaeret, mox latus et firmo celer implicat ilia nexu, poplitibus genua inde premens evadere nodos nequiquam et lateri dextram insertare parantem improbus, horrendum visu ac mirabile pondus, sustulit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권344)
e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:3)
Cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.7)
et, quod causa diuini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:1)
exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 304:1)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:1)
equites enim tergo inhaerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 624:1)
Savium * ita quasi saetis labra mihi compungit barba, continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 275)

SEARCH

MENU NAVIGATION