라틴어 문장 검색

Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:4)
"Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:25)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
Sed ne tantum videar disputare de feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:1)
"Inficitur membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur et nudus ante fores aerum Christus emoritur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:33)
Flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:10)
Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:5)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 9:7)
Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:4)
Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:21)
Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:8)
Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:6)
nudum Christum nudus sequere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:12)
Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION