라틴어 문장 검색

Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장10)
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: " Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장8)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 3장2)
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
(불가타 성경, 말라키서, 1장3)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
(불가타 성경, 말라키서, 2장16)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장26)
et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장51)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장40)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장17)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장3)
Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장3)
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION