라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno civitas Londini quinque millia mercarum regi dedit pro confirmatione immunitatum suam, res certe quae magis initiis regis conveniret quam temporibus ultimis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:3)
16. Ad coronandum etiam vitae suae exitium, aeque ac regni sui initium, opus pietatis et misericordiae edidit eximium et imitatione dignum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 16:1)
Plurima siquidem habuit in virtutibus suis et in fortuna quae non tam in locos communes cadunt quam in observationes prudentes et graves.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:3)
Etenim consessus ille mera erat tum curia et tribunal iustitiae, praesertim sub regni sui initiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:6)
9. Princeps erat subtristis, serius, et cogitabundus, quique secretas in animo suo observationes et curas foveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:1)
Illud enim in eo solummodo mirabile est, initia rei et tantas de iis quae invaluerunt suspiciones alicui in mentem venire potuisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:10)
ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:17)
Neque illud imprimis omttendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quaedam destinata praepropero et intempestivo studio captavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:71)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:14)
ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:9)
Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:2)
observatio, indiligens et inaequalis et tanquam fortuita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:2)
ita eadem nos movit ratio ut solliciti atque etiam anxii simus ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiae sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:7)
Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanae disgreget, et quam difficile sit (praesertim animis vel teneris vel praeoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus saepius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiae ad philosophiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:1)
Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit, qualem forte homines in hoc rerum et animorum statu haud facile animo capere aut metiri queant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION