라틴어 문장 검색

Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
poenam illorum sibi oneri inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장5)
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장3)
Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장20)
Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장24)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Romanos iniustos, profunda auaritia, communis omnium hostis esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장3)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:3)
neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:23)
Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:2)
ALBVCIVS itaque decentissime fecit - solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere - et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION