라틴어 문장 검색

Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:5)
Neque subveritus est Nicholaus Macciavellius literis concredere, idque disertis fere verbis, fidem Christianam homines probos et innocentes in praedam tyrannorum iniquitati dedisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:18)
Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse non instar insulae caeteris terris avulsae, sed continentis quae illis coniungitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:43)
Verum, ut videtur, minus iuste arguitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:18)
Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:3)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:4)
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri, Maior eum natu, proprio cogente reatu, Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:12)
humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
(불가타 성경, 집회서, 13장27)
In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius;
(불가타 성경, 집회서, 31장41)
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
(불가타 성경, 호세아서, 4장4)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장19)
Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: " Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti ".
(불가타 성경, 요나서, 1장14)
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장37)
et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION