라틴어 문장 검색

quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 76:3)
tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 224:1)
tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 618:1)
in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 189:4)
ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 314:1)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
fragor intonat 'fragor' est proprie armorum sonus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5271)
ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore defectus 'cedit silva, cedunt et virgulta fragore', cum utique a minore ad maius venire debuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6771)

SEARCH

MENU NAVIGATION