라틴어 문장 검색

Illa premit, commissaque corpore toto sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe dixit, non tamen effugies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:19)
pudet edere nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:3)
Et modo desperat, modo vult temptare, pudetque et cupit, et, quid agat, non invenit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:3)
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 16)
adsuescunt oculi multa pudenda pati;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1225)
nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 319)
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem, contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum, cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, sidus et Hirquinum laceris marcescere villis, labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae, palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo prodit amatores tacitos in fornice mundi, quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere novum:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3206)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
linguam, canis inprobe, morde ipse tuam, lacero consumens verba palato.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3326)
iam iam quiescant inproba, iam culpa furva obdormiat, iam noxa letalis suum perpessa somnum marceat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum22)
auctor et ipse doli coluber plectitur inprobus, ut mulier colla trilinguia calce terat;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum36)
sed paenitendi dum datur diecula, si forte vellent inprobam libidinem veteresque nugas condomare ac frangere, suspendit ictum terror exorabilis, paulumque dicta substitit sententia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium22)
in Ninevitas se coactus percito gressu reflectit, quos ut increpaverat pudenda censor inputans opprobria,
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium33)
non est mos patrius, quem diligis, inproba, non est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2128)
sed si vestales ulciscitur ista puellas pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, . cur non Christicolum tantum populatur agellos, per quos virginibus vestris stata dona negantur?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2350)

SEARCH

MENU NAVIGATION