라틴어 문장 검색

at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)
] nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religionis et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:5)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae, Descendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:2)
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:3)
Ignarum Laurens habet ora Mimanta, [et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 11:5)
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis, Et praedulce decus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 8:2)
O socii, neque enim ignari sumus ante malorum, O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 5:2)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
sortisque deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:9)
Nunc toto fatorum ignarus in orbe, Magne, paras acies, mundique extrema tenentes Sollicitas reges, cum forsan foedere nostro Iam tibi sit promissa salus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:70)
Ignaros scelerum, longaque in pace quietos Bellorum primus sparsi furor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:18)
Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur, Spe trahis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:33)
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION