라틴어 문장 검색

quarum quae clarior una visa loqui: "pro!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:193)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans clara Noti convexa rigat gladioque tremendum gurgite sidereo subterluit Oriona.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:70)
sic credit pietas non sanguine solo, sed claris potius factis experta parentem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:190)
Ne facta revolvam militiamque patris, cuius producere famam, si nihil egisset clarum nec fida Valenti dextera duxisset rutilantes crinibus alas, sufficeret natus Stilicho:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:25)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
antevenis tempus non expectantibus ultro munificus mensaeque adhibes et nomine quemque compellas clari, sub te quod gesserat olim, admonitum facti, figendaque sensibus addis verba, quibus magni geminatur gratia nodi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:75)
meriti pridem clarique vetustis fascibus ad socii properant et vindicis annum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:211)
Non alium certe Romanae clarius arces suscepere ducem, nec cum cedente rediret Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:21)
De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 4:3)
Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:4)
Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,terribilior niger conspicitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:1)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 2:2)
sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장7)
tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus aliam poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION