라틴어 문장 검색

Vir certe fuit pius et religiosus, et affectu et cultu, sed ut erga superstitionem, pro modo temporum suorum, satis perspicax, ita interdum politicis rationibus et consiliis nonnihil occoecatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:4)
Ergo liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis, ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:2)
cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in philosophiae tenebris, praelucere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:14)
illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:63)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
et licet major sit instantiarum vis et copia, quae occurrunt in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:2)
quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:12)
ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:4)
sed recipit infusionem a voluntate et affectibus, id quod generat ad quod vult scientias:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:2)
denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:9)
sed omnis verior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:11)
aut ab infusione affectuum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 106:6)
adeo ut necesse sit ad instantias particulares, earumque series et ordines recurrere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION