라틴어 문장 검색

ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:2)
Sufficit enim ut imprimantur in alia solum corpora ad quae fit relatio, ut ijs cedentibus mutetur relatio illa in qua hujus quies vel motus relativus consistit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:5)
motus autem relativi pro varijs relationibus ad externa innumeri sunt, & relationum instar, effectibus veris omnino destituuntur, nisi quatenus de vero illo & unico motu participant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:18)
Hodie inquisitio quaestionum ambitalium separari non potest a perscrutatione circumstantiarum humanarum, familiarium, operis, urbanarum nec non a relatione uniuscuiusque personae secum, quae definitum generat modum relationum cum aliis et cum ambitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:5)
Nam si eaedem vires in alia etiam corpora, ad quae fit relatio, sic imprimantur ut situs relativus conservetur, conservabitur relatio in qua motus relativus consistit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:7)
(2) Ad secundum dicendum, quod relatio, quae est inter regulans et regulatum, neccesaria est sicut relatio, quae est inter patrem et filium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:1)
240. Divinae Personae sunt relationes subsistentes, atque mundus, secundum divinum exemplar creatus, est relationum contextus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:1)
quae secundo huius institutionis libro digessimus et infra (v. 9) ex secudno huius institutionis musicae libro et quarto ptendum est. Hinc eius opera, qui titulos finxit et indices eorum composuit, formula (e.g. p. 255, v. 16) de musica id est armonica institione liber orta videtur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:9)
pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere 'ad aliquid', sive 'relationis'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:17)
Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION