라틴어 문장 검색

Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장3)
Hostes re cognita ab eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장6)
itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebates; locum castris excelsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas contulisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장4)
Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI, quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 12장1)
Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad vada transitusque fiebant paludis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장1)
Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장2)
8. Non est locus toto mundo neque maris insula,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM29)
15. Pervenerunt navigando quandam maris insulam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM57)
69. Nam, ut veniunt ad Curras, quasdam maris insulas,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM273)
gravior his ex lacu, gravissima ex palude.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장54)
grauior his ex lacu, grauissima ex palude.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:3)
gravissima, ex palude.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 12:11)
Idem Robertus Dux cum exercitu navali vadit ad capiendam Siciliam insulam, et Goffridus Comes obsedit Panormum, et cepit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1072 26:1)
et Dux Robertus ivit cum eo ad Hydrontem, et ordinavit pro eo exercitum navalem multarum navium, et deinde cum eodem ivit ad insulam Corcyram, et cepit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:2)
extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes flos Syriae servit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:147)

SEARCH

MENU NAVIGATION