라틴어 문장 검색

ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6036)
quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6466)
Terentius tristis veritas inest in vultu atque in verbis fides, item contra Vergilius furias amnemque severum, id est tristem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6123)
mire autem ait 'subest', id est inest latenter;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 493)
et hoc loco inest vitium vituperatio, quarum fructus aut inmaturi collecti depereunt, aut si eorum fuerit expectata maturitas, nihilo minus pereunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4083)
contra Terentius "tristis severitas inest in vultu atque in verbis fides".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 375)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:1)
haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda - honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:1)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:5)
Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:5)
quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION