라틴어 문장 검색

Tum senectus potius in facultatibus intellectus quam in virtutibus voluntatis et affectuum proficit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:33)
Quin et vix occurit in intellectu impedimentum aliquod insitum aut naturale quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit, quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:34)
Adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:43)
Haec enim cunctus prior est, non modo quod hance ille huius mundanae molis conditor deus primam suae habuit ratiocinationis exemplar et ad hance cuncta constituit, quaecunque fabricante ratione per numeros adsignati ordinis invenere concordiam, sed hoc quoque prior artihmetica declaratur, quod, qaecunque natura priora sunt, his sublatis simul posteriora tolluntur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:21)
— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:3)
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:1)
aliter enim essent figmentum intellectus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:3)
Sicut enim Deus aeterno intellectu potest nova intelligere, licet illa respectu sui non sint nova, sic aeterna voluntate potest nova agere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 78:3)
Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:3)
Optima autem virtus hominis ratio et intellectus est;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:6)
Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:8)
tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:10)
” Divinum autem in homine vocat intellectum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:13)
si enim in homine aliquid divinum est, dignum est quod hoc sit intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION