라틴어 문장 검색

De vindicta facienda, bene intellexeris, aperte poteris cognoscere, vindictam ad solum Deum velad judicem secularem, et non ad te vel ad alium singulariter pertinere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:23)
"Beatus qui intellegit super egeneum et pauperem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 1:2)
Per Dei timorem perveniemus ad perfectum bonum, hoc est ad veram sapientiam et sciam divinarum et humanarum rerum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:2)
nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:19)
et similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi olei in eis sit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:50)
Atque haud scio ipse an majoris virtutis mors ista quam vita sit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:17)
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)
Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:4)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 10:2)
Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 17:2)
Cumque interquievisset paulisper, dum alte contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi lituis verbis (ut intellegi possit) simplicibus incendebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 2:1)
Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio , quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 17:2)
Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 5:1)
Ideoque timidus videbatur, vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participem fortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION